monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5 > sectio 9 > sectio 28 > sectio 3 > sectio 73 > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 10, 23
Cum enim egrederer, apparuit princeps Graecorum ingrediens . Ego, inquit, egrediebar de conspectu Dei, ut tibi nuntiarem quae ventura sunt populo tuo in novissimis diebus: licet adhuc non sim securus, stante Persarum principe, et contradicente tuis precibus ac meae legationi. Et ecce princeps Graecorum, id est, Macedonum, veniebat, et ingressus est in conspectu Dei, ut accusaret Persarum principem atque Medorum: ut in locum eorum, regnum Macedonum succederet.